Isaiah looks forward to the coming of Christ - The 'Messianic Eclogue

Isaiah looks forward to the coming of Christ
Isaiah chapter 40.

"consolamini! consolamini, populus meus," dicit Deus vester.

"loquimini ad cor Hierusalem, et avocate eam; quoniam conpleta est malitia eius; dimissa est iniquitas illius. suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis."

vox clamantis in deserto:

"parate viam Domini! rectas facite in solitudine semitas Dei nostri! omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter. quod os Domini locutum est."

Isaiah chapter 9

populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam. habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis.

parvulus enim natus est nobis. filius datus est nobis. et factus est principatus super umerum eius, et vocabitur nomen eius 'Admirabilis', 'consiliarius', 'Deus fortis', 'Pater futuri saeculi', 'Princeps pacis'.

multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis, super solium David, et super regnum eius, ut confirmet illud, et corroboret, in iudicio et iustitia amodo, et usque in sempiternum.

zelus Domini exercituum faciet hoc.
Virgil: Eclogue 4
The 'Messianic Eclogue.'

Sicelides Musae, paullo majora canamus.
Non omnis arbusta juvant, humilesque myricae.
Si canimus sylvas, sylvae sint Consule dignae.
Ultima Cumaei venit jam carminis aetas:
Magnus ab integro seclorum nascitur ordo.
Jam redit et Virgo: redeunt Saturnia regna:
Jam nova progenies coelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet, ac toto surget gens aurea mundo,
Casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te Consule, inibit,
Pollio: et incipient magni procedere menses.
Te duce, si qua manent, sceleris vestigia nostri
Irrita perpetua solvent formidine terras.
Ille deum vitam accipiet, divisque videbit
Permixtos heroas, et ipse videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu,
Errantis ederas passim cum baccare tellus,
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsae lacte domum referent distenta capellae
Ubera: nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores,
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet: Assyrium vulgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes, et facta parentis
Jam legere, et quae sit poteris cognoscere virtus;
Molli paullatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva:
Et durae quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
Quae tentare Thetim ratibus, quae cingere muris
Oppida, quae jubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
Delectos heroas: erunt etiam altera bella:
Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit aetas,
Cedet et ipse mari vector; nec nautica pinus
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.
Non rastros patietur humus, non vinea falcem:
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator:
Nec varios discet mentiri lana colores.
Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti
Murice, jam croceo mutabit vellera luto:
Sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos.
Talia secla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcae.
Aggredere o magnos (aderit jam tempus) honores,
Cara deum suboles, magnum Jovis incrementum!
Aspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum:
Aspice, venturo laetentur ut omnia seclo.
0 mihi tum longae maneat pars ultima vitae,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta!
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus: huic mater quamvis, atque huic pater adsit:
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam, Arcadia mecum se judice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se judice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem:
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer: cui non risere parentes,
Nec Deus hunc mensa, Dea nec dignata cubili est.

Niciun comentariu:

Trimiteți un comentariu